Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXVI. Hereticorum consortia a catholicis sunt fugienda.

Item Ambrosius. [in commentariis ad c. 9. Lucae]
Que dignior domus apostolicae predicationis ingressu,
quam sancta ecclesia? aut quis preferendus magis omnibus
uidetur, quam Christus, qui pedes suis lauare consueuit
hospitibus, et quoscumque sua receperit domo, pollutis non
patitur habitare uestigiis, sed maculosos licet uitae prioris,
in reliquum tamen dignetur mundare processus? Hic
est igitur solus, quem nemo deserere debet, nemo mutare,
cui bene dicitur: "Domine, ad quem ibimus? uerba uitae
eternae habes, et nos credimus." Vides executorem celestium
preceptorum, qui, quoniam non mutauit hospitium,
celestium consortium habitationis emeruit? Fides
ergo in primis ecclesiae querenda mandatur, in qua, si
Christus habitator sit, haud dubie sit legendum. Si
uero populus perfidus, aut preceptor hereticus deformet habitaculum,
uitanda hereticorum conmunio, fugienda synagoga
censetur, excutiendus pedum puluis, ne fatiscentibus
perfidiae sterilis siccitatibus tamquam humi arido arenosoque
mentis tuae uestigium polluatur. Nam sicut corporeas
infirmitates populi fidelis suscipere in se debet euangelii
predicator, iuxta quod scriptum est: "Quis infirmatur,
et ego non infirmor?" ita, si qua est ecclesia, que fidem
respuat, nec apostolicae predicationis fundamenta possideat,
ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda
est. Quod Apostolus quoque euidenter asseruit, dicens:
"Hereticum hominem post unam correptionem deuita."

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

975/976