Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. Profanus est extra ecclesiam B. Petri agnum comedere temptans.

Item Ieronimus. [ad Damasum]
Quoniam uetus oriens inter se populorum furore
collisus indiscissam Domini tunicam et desuper textam
minutatim per frusta decerpit, et Christi uineam
uulpes exterminant, inter lacus contritos, qui non
habent aquam, difficile ubi fons signatus et hortus ille
conclusus sit possit intelligi, ideo michi cathedram Petri et
fidem apostolico ore laudatam censui consulendam, inde
nunc meae animae postulans cibum, unde olim Christi uestimenta
suscepi. Neque uero uastitas tanti elementi
liquentis, et interiacens latitudo terrarum me a preciosae
potuit margaritae inquisitione prohibere. Ubicumque
fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.
Profligato a sobole mala patrimonio, apud uos solos incorrupta
patrum seruatur auctoritas. Ibi cespite terra
fecundo dominici seminis puritatem centeno fructu refert,
hic obruta sulcis frumenta lolium auenasque degenerant.
Nunc in occidente sol iusticiae oritur, in oriente autem
Lucifer ille, qui ceciderat, supra sidera posuit thronum
suum. Vos estis lux mundi, uos sal terrae, uos uasa
aurea et argentea: hic testea uasa uirgam ferream
et eternum operiuntur incendium. Quamquam
igitur tui me terreat magnitudo, tamen inuitat humanitas.


A sacerdote uictima salutem, a pastore
presidium ouis flagito. Facescat inuidia Romani culminis,
recedat ambicio. Cum successore piscatoris
discipulo Christi loquor. Ego nullum premium
nisi Christum sequens, beatitudini tuae, id est cathedrae
Petri, conmunione consocior. Super illam petram
fundatam ecclesiam scio. Quicumque extra domum
hanc agnum comederit, profanus est. Si quis in Noe archa
non fuerit, peribit regnante diluuio. Et quia pro facinoribus
meis ad eam solitudinem conmigraui, que Syriam iuncto
Barbariae fine determinat, non possum sanctum Domini,
tot interiacentibus spaciis, a sanctimonia tua semper expetere,
ideoque collegas tuos Egyptios confessores
sequor, et sub honerariis parua nauicula delitesco.
Non noui Vitalem, Miletum respuo, ignoro Paulinum.
Quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui
Christi non est antichristi est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

975/976
Gehe zu Spalte: