Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXIV. Etiam corpore ab eo est recedendum, qui fidem Christi non habet.

Item Beda super epistolam Iohannis. [secundam, c. un.]
"Omnis, qui recedit, et non permanet in doctrina
Christi, Deum non habet. Qui permanet in doctrina
Christi, hic et Filium, et Patrem habet. Si quis uenerit
ad uos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere
in domum, nec aue ei dixeritis. Qui enim dicit illi aue, conmunicat
operibus eius malis". Hec Iohannes de
scismaticis siue hereticis deuitandis que uerbis docuit
etiam factis exhibuit. §. 1. Narrat enim de illo auditor
eius sanctissimus et martir fortissimus Policarpus,
Smirneorum antistes, quia tempore quodam, cum apud
Ephesum balneas lauandi gratia fuisset ingressus, et uidisset
ibi Cherinthum, exiliret continuo, et discessit
non lotus, dicens: Fugiamus hinc, ne et balneae ipsae
corruant, in quibus Cherinthus lauatur inimicus ueritatis.
Idem etiam Policarpus Marcioni cum occurrisset
aliquando, dicenti sibi: Agnosce nos? respondit: Agnosco
primogenitum sathanae.

< Dokument zurück | | Dokument vor >