Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXIII. Non exhibet fidem Christo qui corpus eius discerpit.

Item Ambrosius. [in oratione funebri de obitu fratris]
Aduocauit ad se Ciprianus episcopum Satyrum nec
ullam putauit ueram, nisi uerae fidei gratiam, percunctatusque
ex eo est, utrumnam de catholicis episcopis esset,
hoc est si cum Romana ecclesia conueniret. Et forte ad
id locorum in scismate regionis illius ecclesia erat. Lucifer
enim se a nostra conmunione diuiserat, et quamquam
pro fide exulasset, et fidei suae reliquisset heredes, non
tamen putauit fidem esse in scismate. Nam etsi fidem erga
Deum tenerent, tamen erga Dei ecclesiam non tenebant,
cuius patiebantur uelut quosdam artus diuidi et membra
lacerari. Etenim, cum propter ecclesiam Christus passus sit,
et Christi corpus sit ecclesia, non uidetur ab his exhiberi
Christo fides, a quibus euacuatur eius passio, atque
distrahitur. Itaque quamuis gratiae fenus teneret, et
metueret tanti nominis debitor nauigare, tamen eos
transire maluit, ubi tuto posset exsoluere. Iudicabat enim
diuinae solutionis gratiam in affectu ac fide esse, quam
quidem statim, ubi primum copia ecclesiae liberior
fuit, inplere non distulit, Dei gratiam et accepit desideratam,
et seruauit acceptam.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

973/974