Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXII. Ex sola ecclesia sacrificium Dominus accipit.

Item Gregorius in Moralibus. [lib. XXXV. c. 6.]
Quia ex sola ecclesia catholica ueritas conspicitur, apud
se esse locum Dominus perhibet, de quo uideatur. In petra
Moyses ponitur, ut Dei faciem contempletur, quia nisi
quis fidei soliditatem tenuerit, diuinam presentiam non
agnoscit. De qua soliditate Dominus dicit: "Super
hanc petram edificabo ecclesiam." §. 1. Sola quippe
est, per quam sacrificium Dominus accipiat libenter: sola,
que pro errantibus intercedat fiducialiter. Unde etiam
de agni hostia Dominus precepit, dicens: "In una domo
comedetis, nec efferetis de carnibus eius extra fores."
In una namque domo comedetur, quia
in una catholica ecclesia uera hostia redemptori inmolatur.
De cuius carnibus diuina lex efferri foras prohibet,
quia dari sanctum canibus uetat. Sola est, que intra
se positos ualida karitatis conpage custodit. Unde et
aqua diluuii archam quidem ad sublimiora sustulit, omnes
autem, quos extra archam inuenit, extinxit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

973/974
Gehe zu Spalte: