Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. Varia crimina uariis penis sunt afficienda.

Item Ieronimus.
Non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus
quod uolumus pro arbitrio nostro, dicentes, hoc graue,
hoc leue est: sed afferamus diuinam stateram de scripturis
sanctis, tamquam de thesauris dominicis, et in illa quid sit
grauius appendamus. Tempore, quo Dominus priora
delicta recentibus penarum exemplis cauenda monstrauit,
et ydolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus
liber ira regis contemptoris incensus, et scisma temptatum,
ydolatria gladio punita est, exustio libri bellica
cede et peregrina captiuitate, scisma hiatu terrae, sepultis


auctoribus uiuis, et ceteris celesti igne consumptis. Quis
iam dubitauerit, hoc esse sceleratius commissum, quod est
grauius uindicatum?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

973/974
Gehe zu Spalte: