Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Ligandi et soluendi non habet potestatem qui unitatem pacis catholicae non tenet.

Item Ieronimus.
Omnibus consideratis puto me non temere dicere, alios
ita esse in domo Dei, ut ipsi etiam sint eadem domus Dei,
que dicitur edificari super petram, que unica columba
appellatur, que sponsa pulchra sine ruga et macula, et
hortus conclusus et fons signatus et puteus aquae uiuae
et paradysus cum fructu pomorum; que domus etiam claues
accepit, ac potestatem soluendi et ligandi. Hanc domum si
quis corrigentem corripientemque contempserit, "sit
tibi," inquit, "tamquam ethnicus et publicanus." De
hac domo dicitur: "Domine, dilexi decorem domus
tuae, et locum habitationis gloriae tuae;" et: "Qui habitare
facit unanimes in domo;" et: "Iocundatus sum in his,
que dicta sunt michi: in domum Domini ibimus;" et:
"Beati, qui habitant in domo tua; in secula seculorum
laudabunt te."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

973/974
Gehe zu Spalte: