Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. Non habet Deum patrem uniuersalis ecclesiae relinquens unitatem.

Idem. [ibidem paulo inferius]
Alienus est, profanus est, hostis est: habere non
potest Deum patrem qui uniuersalis ecclesiae non tenet
unitatem. Idem: §. 1. Cum dominus discipulis


suis unanimitatem suaderet et pacem: "Dico," inquit,
"uobis quia si duo ex uobis conuenerint in terra,
de omni re, quamcumque petieritis, continget uobis a
patre meo, qui est in celis. Ubicumque enim duo aut tres
fuerint collecti in nomine meo, ego cum eis sum," ostendit
non multitudini, sed unanimitati deprecantium plurimum
tribui. "Si duo," inquit "ex uobis conuenerint
in terra:" unanimitatem prius posuit, concordiam pacis ante
premisit, ut conueniat nobis fideliter et firmiter, docuit.
Quomodo autem potest ei cum aliquo conuenire, cui
cum corpore ipsius ecclesiae, et cum uniuersa fraternitate
non conuenit? Quomodo autem possunt duo uel
tres in nomine Christi colligi, quos constat a Christo et
ab eius euangelio separari?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

971/972
Gehe zu Spalte: