C. XVIII. Extra unitatem ecclesiae Spiritus sanctus non accipitur.
Item Ciprianus. [in tractatu de unitate ecclesiae]Loquitur Dominus ad Petrum: "Ego dico tibi,
quia tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam
meam". Super unum edificat ecclesiam, et
quamuis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem
potestatem tribuat, et dicat: "Sicut misit me pater, et ego
mitto uos. Accipite Spiritum sanctum", tamen ut unitatem
manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem
sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique
ceteri Apostoli, quod Petrus fuit, pari consortio prediti
et honoris et potestatis. Sed ab unitate exordium proficiscitur,
ut ecclesia Christi una monstretur, quam unam
ecclesiam in Cantico quoque Canticorum Spiritus sanctus
ex persona Christi Domini designat dicens:
"Una est columba mea, perfecta mea; una est matri
suae, electa genitrici suae." Hanc ecclesiae unitatem
et B. Paulus apostolus docet, et sacramentum unitatis
ostendit, dicens: "Unum corpus, et unus spiritus:
una spes uocationis uestrae. Unus dominus, una fides,
unum baptisma, unus Deus." Quam unitatem tenere firmiter
et uendicare debemus, maxime nos episcopi, qui in
ecclesia Dei presidemus, ut episcopatum quoque
ipsum unum atque indiuisum probemus. Nemo fraternitatem
fallat, nemo ueritatem fidei perfida preuaricatione
corrumpat. §. 1. Episcopatus unus est, cuius
singularis in solidum pars tenetur. Et ecclesia
una est, que in multitudinem latius incremento fecunditatis
extenditur, quomodo multi radii sunt, sed unum
lumen, et rami arboris multi sunt, sed robur unum tenaci
radice fundatum, et quomodo de fonte uno riui plurimi
defluunt, et numerositas licet diffusa uideatur exundantis
copiae largitate, unitas tamen seruatur in origine.
Auelle radium solis a corpore: diuisionem unitas
non capit. Ab arbore frange ramum: fructus germinare
non poterit. A fonte precide riuum: precisus arescit.
Sic et ecclesia Domini luce perfusa per totum orbem
radios suos porrigit: unum tamen est, quod ubique
diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos
per uniuersam terram copia ubertatis extendit,
profluentes largitur riuos, latius pandit: unum tamen
caput est, et origo una, et una mater fecunditatis
copiosa. Adulterari non potest sponsa
Christi: incorrupta est et pudica. Unam domum nouit:
unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit.