C. XVII. Professione suae fidei aurem erroris Romana abscidit ecclesia.
Item Gregorius.Si Petrus uolens percussit aurem, docuit, quod aurem
in specie habere non deberent, quam in ministerio non
habebant. Sed bonus Dominus et ipsi refundit auditum,
secundum prophetica dicta demonstrans, et ipsos, si
conuertantur, posse sanari, qui in passione Christi uulnerati
sunt, eo, quod omne peccatum in ministerio fidei
abluatur. Tollit ergo Petrus aurem. Quare Petrus? Quia ipse
est, qui claues accepit regni celorum. Ille enim condempnat,
qui et absoluit, quoniam ligandi et soluendi idem adeptus
est potestatem. Tollit autem aurem male audientis, tollit
autem gladio spirituali aurem interiorem male intelligentis.
Caueamus, ne cui tollatur auricula, legitur passio Domini.
Si ad diuinitatem eius referimus infirmitatem corporeae passionis,
exciditur auricula, et exciditur a Petro, qui non passus
est Christum prophetam estimari, sed Dei filium docuit fideli
confessione signari.