Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. Alexandrinae ecclesiae a Romana dissentire non licet.

Item Leo Episcopus Dioscoro Episcopo Alexandrino.
[epist. LXXIX. al. LXXXI.]
Cum beatissimus Petrus apostolus a Domino acceperit
principatum, et Romana ecclesia in eius permaneat
institutis, nefas est credere, quod sanctus episcopus discipulus
ipsius Marcus, qui Alexandrinam primus ecclesiam
gubernauit, aliis regulis traditionum suarum decreta
firmauerit, cum sine dubio de eodem fonte gratiae unus
spiritus et discipuli fuerint et magistri, nec aliud
ordinatus tradere potuit, quam quod ab ordinatore
suscepit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

971/972
Gehe zu Spalte: