Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Aliorum ora fides non timet, quam Romana conmendat ecclesia.

Item Ieronimus. [ad Damasum in expositione symboli]
Hec est fides, Papa beatissime, quam in catholica ecclesia
didicimus, quamque semper tenuimus; in qua si
minus perite aut parum caute forte aliquid positum est, emendari
cupimus a te, qui Petri et sedem tenes et fidem. Si
autem hec nostra confessio apostolatus tui iudicio conprobatur,
quicumque me culpare uoluerit, se inperitum, uel
maliuolum, uel etiam non catholicum, sed hereticum
conprobabit. Item: §. 1. Sancta Romana ecclesia, que
semper inmaculata permansit, Domino prouidente et
B. apostolo Petro opem ferente in futuro manebit, sine
ulla hereticorum insultatione atque firma et inmobilis
omni tempore persistet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

969/970
Gehe zu Spalte: