Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Suis meritis firmus nonnumquam turbatur alienis.

Item Ambrosius. [ad c. 5. Lucae]
Non turbatur nauis, que Petrum habet: turbatur illa, que
Iudam habet. Etsi multa illic discipulorum merita nauigabant,
tamen adhuc eam proditoris perfidia agitabat. In
utraque Petrus: sed qui suis meritis firmus est turbatur


alienis. Caueamus igitur perfidum, caueamus proditorem,
ne per unum plurimi fluctuemus. Ergo non turbatur hec
nauis, in qua prudentia nauigat, abest perfidia, fides superat.
Quemadmodum enim turbari poterat, cui preerat
is, in quo ecclesiae firmamentum est? Illic ergo turbatio, ubi
modica fides: ibi securitas, ubi perfecta dilectio. Denique
etsi aliis inperatur, ut laxent retia sua, soli tantum
Petro dicitur: "Duc in altum," hoc est in profundum disputationum.
Quid enim tam altum quam altitudinem diuitiarum
uidere, scire filium Dei, et professionem diuinae
generationis assumere? quam licet mens nequeat humana
plene rationis inuestigatione conprehendere, fidei tamen
plenitudo conplectitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

967/968
Gehe zu Spalte: