C. VI. In persona Petri ecclesia ligandi et soluendi potestatem accepit.
Item Augustinus super Iohannem. [tract. L. ad c. 12.]Quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum et
in celo. Si Petro hoc tantum dictum est, non hoc facit
ecclesia. Si autem et in ecclesia fit, (utique que in
terra ligantur et in celo, et que soluuntur in terra
soluta sunt et in celo, quia, cum excommunicat ecclesia,
in celo ligatur excommunicatus; cum reconciliat
ecclesia, in celo soluitur reconciliatus), si hoc ergo in ecclesia
fit, Petrus, quando claues accepit, ecclesiam sanctam
significauit. Si in Petri persona significati sunt in ecclesia
boni, in Iudae persona significati sunt in ecclesia mali.