Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Excommunicatus alium excommunicare non potest.

Audiuimus, quod Henricus, Rauennas dictus archiepiscopus,
nisus sit te excommunicare. Verum, quia excommunicatus
te non potuit excommunicare, apostolica
auctoritate te tuosque absoluendo mandamus exinde numquam
curare.
Gratian. Si autem ex corde suo nouam heresim confinxit,
ex quo talia predicare cepit, neminem dampnare potuit,
quia non potest deicere quemquam iam prostratus. Ligandi
namque uel soluendi potestas ueris, non falsis sacerdotibus a
Domino tradita est. Apostolis enim dicturus: "Quorum
remiseritis peccata, etc." premisit: "Accipite Spiritum sanctum,"
ut euidenter cunctis ostenderet, eum, qui Spiritum sanctum
non habet, peccata non posse tenere uel remittere. Porro Spiritum
sanctum nemo nisi intra ecclesiam accipit, quia et ipsam
unitatem facit per gratiam. §. 1. Unde non nisi congregatis in
unum dictum est: "Accipite Spiritum sanctum," nec nisi super
congregatos in unum die pentecostes descendit Spiritus sanctus.
Sicut autem extra ecclesiam non accipitur, ita extra eam nichil
operatur. Cum ergo, sicut Apostolus ait, Spiritus postulet
Spiritus inpetret, extra ecclesiam nec postulare facit,
nec inpetrare. Unde Dominus dicturos: "Quodcumque petieritis,
etc." premisit: "Si duo ex uobis consenserint super terram,
etc." Et iterum: "Ubicumque duo uel tres congregati
fuerit in nomine meo, ibi et ego sum in medio eorum;"
nimirum cunctis ostendens, se non habitare in cordibus eorum,
qui superbiae singularitatem secuti a corporis Christi conpage
semetipsos abrumpunt. In quibus autem Christus non habitat,
in eis Spiritus sanctus mentium scissuras refugiens locum non
habet. Cum ergo dimittere peccata uel tenere, excommunicare
uel reconciliare opus sit Spiritus sancti et uirtus Christi: apparet,
quod hii, qui extra ecclesiam sunt, nec ligare, nec soluere possunt,
nec reconciliando ecclesiasticae conmunioni reddere, nec excommunicando
eius societate priuare, qua ipsi, heresi uel scismate
polluti siue sentencia notati, penitus carere probantur. Unde,
cum Dominus omnibus discipulis parem ligandi atque soluendi
potestatem daret, Petro pro omnibus et pre omnibus claues
regni celorum se daturum promisit, dicens: "Tibi dabo claues
regni celorum." Quicumque ergo ab unitate ecclesiae (que per
Petrum intelligitur) fuerit alienus, execrare non potest, consecrare
non ualet; excommunicationis uel reconciliationis potestatem
non habet. Unde Apostolus, cum fornicatorem Corinthium
excommunicandum scriberet, ait: "Ego quidem absens corpore,
presens autem spiritu, iam iudicaui ut presens eum, qui sic operatus
est, in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis uobis,
et meo spiritu, cum uirtute Domini nostri Iesu Christi, tradere
huiusmodi sathanae in interitum carnis." In quo formam excommunicationis
ostendens, docuit, non nisi fidelem et a fideli
notandum. In nomine namque Domini atque eius uirtute cooperante


non nisi fidelis aliquid operari ualet, cum nemo possit
dicere: "Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto." Item, cum
Dominus prohibeat agnum comedi extra catholicam ecclesiam,
qui professione fidei ab ea sunt alieni, ab eius participatione,
quam suo arbitrio reliquerunt, non repelluntur, sed abire permittuntur,
sicut illi, qui audientes: "Nisi manducaueritis carnem
filii hominis, et biberitis eius sanguinem, etc.," dixerunt: "Durus
est hic sermo, et quis potest eum audire?" atque ita abierunt
retrorsum, non repulsi, sed abire permissi. Hinc etiam Apostolus,
cum de excommunicandis ageret, premisit: "Si quis frater;"
de infidelibus autem supposuit, dicens: "Eos, qui foris sunt,
Dominus iudicabit." De his autem qui intus sunt, nobis iudicium
conmisit. Sicut autem ex eo, quod Apostolus ait: "Frater," et
ex his, que de fidelibus et infidelibus supposuit, apparet, non nisi
fidelem excommunicandum, ita ex eo, quod fidelibus tantum hoc
scribitur, uel potius, quia sicut ille, qui benedicit, maior est eo,
cui benedicitur, ita qui ex offitio maledicit maior est eo, cui
maledicitur, liquido constat, eum, qui ab integritate catholicae
fidei recedit, maledicendi uel benedicendi potestatem minime
habere. Catholicum namque, utpote superiorem se, maledicere
non ualet; in alienum a fide, tamquam in sibi equalem, sentenciam
dare non potest. Hec autem, que de hereticis, atque scismaticis,
uel excommunicatis dicta sunt, uidelicet, quod ligandi uel soluendi
potestatem non habeant, multorum auctoritatibus probantur.
Ait enim Leo Papa: [serm. III. in anniuersario suae assumtionis,
et serm. II. de natali Apostolorum]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

967/968
Gehe zu Spalte: