Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Non est retractandum quod semel sinodus statuit contra unamquamque heresim.

Idem. [in epistola ad Episcopos Dardaniae]
Maiores nostri diuina inspiratione cernentes necessarie
precauerunt, ut quod contra unamquamque heresim
coacta semel sinodus pro fidei conmunione et ueritate
catholica atque apostolica promulgasset non sinerent nouis
posthec retractationibus mutilari, ne prauis occasio preberetur
que medicinaliter fuerant statuta pulsandi, sed,
auctore cuiuslibet insaniae, ac pariter errore dampnato,
sufficere iudicarunt, ut quisquis aliquando huius erroris
communicator existeret, principali sentencia dampnationis
eius esset obstrictus. §. 1. Sic Sabellium dampnauit
sinodus, nec fuit necesse, ut eius sectatores postea dampnarentur;
sed pro tenore constitutionis antiquae, qui uel
prauitatis illius uel communionis extitere participes, uniuersalis
ecclesia duxit esse refutandos. Sic Arrium, Eunomium,
Macedonium, Nestorium, sinodus semel gesta
condempnans, ulterius ad noua concilia uenire non sinit

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

965/966
Gehe zu Spalte: