Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod autem ab heretico aliquis deponi aut excommunicari
non possit, facile probatur. Omnis enim hereticus aut iam
dampnatam heresim sequitur, aut nouam confingit. Qui uero
heresim iam dampnatam sequitur, eius dampnationis se participem
facit.
Unde cum Achatius absque sinodali auctoritate ab Apostolico
se dampnatum quereretur, contra Gelasius scribit, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

C. I. Qui in iam dampnatam heresim labitur, eius dampnationis se participem facit.

C. II. Non est retractandum quod semel sinodus statuit contra unamquamque heresim.

C. III. Non ultra eum procedere oportet, qui in heresim dampnatam recidit.

C. IV. Excommunicatus alium excommunicare non potest.

C. V. Non soluitur uel ligatur nisi quem auctoritas B. Petri soluerit aut ligauerit.

C. VI. In persona Petri ecclesia ligandi et soluendi potestatem accepit.

C. VII. Suis meritis firmus nonnumquam turbatur alienis.

C. VIII. Solus Petrus mandatum accepit, ut amo piscem caperet.

C. IX. Nulla perturbatio a tramite apostolicae sedis retrahat, que omnes hereses semper destruxit.

C. X. Fides Romanae ecclesiae omnes hereses destruit, nullam fouet.

C. XI. Romana ecclesia nullis heresibus succubuit.

C. XII. Ad Romanam referatur ecclesiam, quotiens ratio fidei uentilatur.

C. XIII. Religionis christianae zelum Romana ecclesia pre ceteris habuit.

C. XIV. Aliorum ora fides non timet, quam Romana conmendat ecclesia.

C. XV. Aliud quam Romana ecclesia neque sentire, neque uelle a permittitur.

C. XVI. Alexandrinae ecclesiae a Romana dissentire non licet.

C. XVII. Professione suae fidei aurem erroris Romana abscidit ecclesia.

C. XVIII. Extra unitatem ecclesiae Spiritus sanctus non accipitur.

C. XIX. Non habet Deum patrem uniuersalis ecclesiae relinquens unitatem.

C. XX. Ligandi et soluendi non habet potestatem qui unitatem pacis catholicae non tenet.

C. XXI. Varia crimina uariis penis sunt afficienda.

C. XXII. Ex sola ecclesia sacrificium Dominus accipit.

C. XXIII. Non exhibet fidem Christo qui corpus eius discerpit.

C. XXIV. Etiam corpore ab eo est recedendum, qui fidem Christi non habet.

C. XXV. Profanus est extra ecclesiam B. Petri agnum comedere temptans.

C. XXVI. Hereticorum consortia a catholicis sunt fugienda.

C. XXVII. Nec peccatis solui, nec regnum celeste ingredi potest ab unitate diuisus ecclesiae.

C. XXVIII. Non suscipiantur sacrificia, quorum fides et uita reprobatur.

C. XXIX. Ubi karitas non est, ibi fides uel iusticia locum non habet.

C. XXX. A fide recedens perfectionem Spiritus amittit.

C. XXXI. Sacri offitii potestate penitus carent heretici.

C. XXXII. Proprio spolientur honore qui contra pacem ecclesiae nituntur.

C. XXXIII. Non consecrat in scismate constitutus episcopus.

C. XXXIV. Unitati non conmunicat scismaticis consentiens.

C. XXXV. Ex quo episcopus fidei contraria docet, alium expoliare non potest.

C. XXXVI. Non habeantur excommunicati qui ab hereticis excommunicantur.

C. XXXVII. Ad iudicandum excommunicati non sunt recipiendi.

C. XXXVIII. Pro facinore ab hereticis excommunicatus a catholicis non est recipiendus.

C. XXXIX. Quisquis propter disciplinam ab hereticis excommunicatur, a catholicis non est recipiendus.

C. XL. In extremo positus etiam ab heretico penitenciam accipere ualet.

C. XLI. Annum peniteat qui de manu heretici nesciens prohibitam conmunionem accepit.

C. XLII. Pocius est mortem arripere quam de manu heretici conmunionem accipere.

Spalten:

965/966 - 983/984
Gehe zu Spalte: