Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXXII.]

"Pessimam quidem et depopulatricem, et horrendam
incendiariorum maliciam auctoritate Dei, et beatorum apostolorum
Petri et Pauli omnino detestamur et interdicimus. §. 1.
Si quis igitur post huius nostrae prohibitionis promulgationem
malo studio, siue pro odio, siue pro uindicta ignem apposuerit,
uel apponi fecerit, aut appositoribus consilium aut auxilium


scienter tribuerit, excommunicetur, et si mortuus fuerit incendiarius,
Christianorum careat sepultura, nec absoluatur, nisi prius,
dampno cui intulit secundum facultatem suam resarcito,
iuret, se ulterius ignem non appositurum. Penitencia autem
ei detur, ut Iherosolimis aut in Hispania in seruicio Dei per annum
integrum permaneat. Si quis autem archiepiscopus uel
episcopus hoc relaxauerit, dampnum restituat, et per annum ab
offitio episcopali abstineat. Sane regibus et principibus faciendae
iusticiae facultatem consultis archiepiscopis et episcopis non
negamus."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

963/964
Gehe zu Spalte: