Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXX. Non debent agitare iudicium sanguinis qui sacramenta Domini tractant.

Item ex Concilio Tolletano XI. [c. 6.]
His a quibus Domini sacramenta tractanda sunt,
iudicium sanguinis agitare non licet. Et ideo magnopere
talibus excessibus prohibendum est, ne indiscretae presumptionis
motibus agitati aut quod morte plectendum
est sentencia propria iudicare presumant, aut per se inferant
truncationes quibuslibet personis aut inferendas
precipiant. Quod si quisquam horum inmemor preceptorum
aut in ecclesiae suae famulis, aut in quibuslibet
personis tale aliquid fecerit, concessi ordinis priuetur
honore et loco; sub perpetuo quoque dampnationis
teneatur ergastulo religatus. Cui tamen conmunio
exeunti ex hac uita non est neganda propter Domini
misericordiam, qui non uult peccatoris mortem, sed ut
conuertatur et uiuat.
Gratian. Ceteri etiam absque iudiciali auctoritate membrorum
truncationes et domorum incendia facere prohibentur.
Unde in Decretis Euticiani Papae:

< Dokument zurück | | Dokument vor >