C. XXIX. Sacerdotes ibi consentiant fieri iudices, ubi iureiurando indulgentia promittitur.
Sepe principes contra quoslibet maiestatis obnoxiossacerdotibus negocia sua conmittunt. Quia uero sacerdotes
a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant
regibus fieri iudices, ubi iureiurando supplicii
indulgentia promittitur, non ubi discriminis sentencia preparatur.
Si quis ergo sacerdotum contra hoc conmune
consultum discussor in alienis periculis extiterit, sit
reus effusi sanguinis apud Christum, et apud ecclesiam
perdat proprium gradum.