Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVIII. Qui a religiosis inperatoribus uocati episcopi non fuerint ad comitatum non accedant.

Si uobis, fratres karissimi, placet, decernite, ne
episcopi ad comitatum accedant, nisi forte hi, qui a religiosis
inperatoribus uel inuitati uel uocati fuerint.
Sed quoniam sepe contingit, ut ad misericordiam
ecclesiae confugiant qui iniuriam patiuntur, et qui peccantes
in exilium uel in insulas dampnantur, aut certe
quamcumque sentenciam suscipiunt: ideoque subueniendum
his, et sine dubitatione eis est petenda
per ecclesiam indulgentia.
Gratian. Licet ergo prelatis ecclesiae exemplo B. Gregorii
ab inperatoribus uel quibuslibet ducibus defensionem
fidelibus postulare. Licet etiam cum B. Leone quoslibet ad
sui defensionem contra aduersarios sanctae fidei uiriliter adhortari,
atque ad uim infidelium procul arcendam quosque citare.
Effusionem uero sanguinis nulli episcoporum sua uel inperatorum
auctoritate inperare licet.
Unde in Tolletano Concilio IV. [c. 30.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

963/964
Gehe zu Spalte: