Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVII. Absque metropolitani consilio uel prouincialium episcoporum ad inperatorem episcopi non pergant.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 11.]
Si quis episcopus, uel presbiter, uel omnis omnino,
qui est sub ecclesiastica regula constitutus, preter consilium
uel litteras eorum episcoporum, qui intra prouinciam
sunt, et maxime metropolitani, ad inperatorem
perrexerit, hunc abdicari et eici non solum de conmunione
debere, sed etiam propria dignitate priuari tamquam
molestum et inportunum inperialibus auribus contra ecclesiastica
constituta.
Gratian. Reprehenduntur ergo Gallicani episcopi a Nykolao,
quoniam auctoritate apostolica contempta potius arma
sequi elegerant, quam apostolico conspectui sese representarent.
Quamquam proficiscentes ad comitatum possunt intelligi non
secuti inperatorem, ut armis sibi auxilientur, sed ipsum cum
exercitu suo cottidianis orationibus Deo conmendent. In quo
casu auctoritas illa Sardicensis Concilii loqui uidetur, in
cuius octauo capitulo Osius Episcopus dixisse legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

963/964
Gehe zu Spalte: