Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. Item ex Concilio Wormaciensi, c. 50.

Sanccitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer
absque ullo seruitio attribuatur, et presbiteri in eis
constituti non de decimis, neque de obligationibus fidelium,
non de domibus, neque de atriis, uel de hortis
iuxta ecclesiam positis, neque de prescripto manso aliquod
seruicium faciant preter ecclesiasticum. Et si aliquid
amplius habuerint, inde maioribus suis debitum seruicium
inpendant. ]
Gratian. Hinc datur intelligi, quod de his, que inperiali
beneficio, uel a quibuslibet pro beneficio sepulturae ecclesia possidet,
nullius iuri, nisi episcopi, teneatur asstricta. De his uero,
que a quibuslibet emerit uel uiuorum donationibus acceperit,
principibus consueta debet obsequia, ut et annua eis persoluat
tributa, et conuocato exercitu cum eis proficiscatur ad castra.
Quod tamen hoc ipsum non sine consensu Romani Pontificis
fieri debet.
Unde Gelasius Papa Elpidio Episcopo:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

961/962
Gehe zu Spalte: