Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXIII.]

"In qualibet ciuitate, in quolibet oppido, uel uico, castello,
municipio, quicumque uoto Christianae religionis
meritum eximiae singularisque uirtutis omnibus intimauerit,
securitate perpetua potiatur. Gaudere eum et gloriari ex
fide uolumus semper, scientes, magis religionibus, quam offitiis et
labore corporis uel sudore nostram rempublicam contineri."
Valentinianus quoque et Valens decreuerunt, dicentes:
§. 1. "Uniuersos, quos constiterit custodes ecclesiarum esse
uel sanctorum locorum, ac religiosis obsequiis deseruire, nullius
attemptationis molestiam sustinere decreuimus." Inperator
Iustinianus: §. 2. "Sanccimus res ad uenerabiles
ecclesias, uel xenones, monasteria, uel ptochotrophia,
uel brephotrophia, uel orphanotrophia, uel gerontocomia, uel si
quid tale aliud consortium descendentes ex qualicumque
curiali liberalitate, siue inter uiuos, siue mortis causa, siue


in ultimis uoluntatibus habita, lucratiuorum inscriptionibus
liberas esse et inmunes; lege scilicet, que super huius modi
inscriptionibus posita est, in aliis quidem personis suum robur
obtinente, in parte autem ecclesiastica, uel aliarum domuum, que
his piis consortiis deputatae sunt, suum uigorem pietatis intuitu
mitigante."
Hinc etiam in Parisiensi Concilio legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

961/962
Gehe zu Spalte: