Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXII. De suis exterioribus ecclesiae soluunt tributum.

Item Urbanus Papa.
Tributum in ore piscis piscante Petro inuentum est,
quia de exterioribus suis, que palam cunctis apparent, tributum
ecclesia reddit. Non autem totum piscem dare
iussus est, sed tantum staterem, qui in ore eius inuentus
est, quia non ecclesia dari inperatori, non pontificalis apex,
qui in ore capitis ecclesiae preminet, subici regibus potest.
Sed sane, ut diximus, quod in ore piscis inuenitur pro Petro
et Domino dari iubetur, quia de exterioribus ecclesiae, quod
constitutum antiquitus est, pro pace et quiete, qua nos tueri
et defensare debent, inperatoribus persoluendum est.
IV. Pars. Gratian. Quamuis etiam huiusmodi non
uideantur inperialibus exactionibus subiciendi. Nam, cum tempore
famis cunctorum Egyptiorum terram Pharao sibi emeret,
atque sub eadem fame suae seruituti cunctos subiceret, sacerdotibus
ita necessaria subministrauit, ut nec possessionibus, nec
libertate nudarentur, Domino ex tunc prenunciante, sacerdotes
in omni gente liberos esse oportere.
Unde Constantius et Constans hanc inmunitatem
dederunt ecclesiae, dicentes:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

961/962
Gehe zu Spalte: