Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. Ecclesiae inperatoribus non sint obnoxiae.

Conuenior ipse a comitibus ut per me basilicae
fieret matura traditio, dicentibus, inperatorem iure suo
iussisse tradi debere utpote in cuius potestate essent
omnia. Respondi, si a me peteret quod meum est, id
est fundum meum, argentum meum, huiusmodi
meum, me non refragaturum, quanquam omnia, que
mea sunt, sint pauperum; uerum ea, que diuina sunt,
inperatoriae potestati non esse subiecta. Si patrimonium
petit, inuadite; si corpus, occurram. Vultis in uincula
rapere? uultis in mortem? uoluntatis est michi, non ego
me uallabo circumfusione populorum, nec altaria tenebo
uitam obsecrans; sed pro altaribus gratis inmolabor.
Horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam ecclesiae
occupandam missos cognoscerem, ne, dum populus
basilicam uendicat, aliqua strages fieret, que in perniciem
totius ueniret ciuitatis; orabam, ne tantae urbis,
uel pocius totius Italiae busto superuiuerem. Et infra:
§. 1. Mandatur, trade basilicam, hoc est: "Dic aliquod
uerbum in Deum, et morere," nec solum dic aduersus Deum,
sed etiam fac aduersus Deum. Mandatur, trade altaria
Dei. Urgemur igitur regalibus preceptis; sed confirmamur
scripturae sermonibus, que respondit: "Tamquam una


ex insipientibus locuta es." Et infra: §. 2. Quid igitur
turbamini? uolens numquam uos deseram; coactus
repugnare non noui; dolere potero, flere potero, gemere
potero; aduersus arma, milites Gothos quoque, lacrimae
meae mea arma sunt. Talia enim munimenta sunt sacerdotis.
Aliter nec debeo, nec possum resistere. §. 3.
Utinam securus essem, quod ecclesia hereticis minime traderetur;
ad palatium inperatoris irem libenter, si hoc congrueret
sacerdotis offitio, ut in palatio magis certarem,
quam in ecclesia. Sed in consistorio solet non Christus reus
esse, sed iudex. Causam fidei in ecclesia agendam quis
abnuat? Si quis confidit, huc ueniat. Et infra: §. 4.
Allegatur, inperatori licere omnia, ipsius esse uniuersa.
Respondeo: Noli te grauare, inperator, ut putes, te in ea,
que diuina sunt, inperiale aliquod ius habere; noli te extollere,
sed, si uis diutius inperare, esto Deo subditus.
Scriptum est: "Que Dei Deo; que Cesaris Cesari." Ad
inperatores palatia pertinent, ad sacerdotes ecclesiae.
Publicorum menium tibi ius conmissum est, non sacrorum.
Iterum dicitur michi, mandasse inperatorem, debeo
et ego unam basilicam habere. Respondeo, non licet
tibi illam habere. Quid tibi cum adultera? Adultera
est enim, que non est legitimo coniugio Christi copulata.
Et infra: §. 5. Nabute, sanctum uirum, possessorem
uineae suae scimus interpellatum petitione regia, ut uineam
suam daret, ubi rex succisis uitibus olus uile sereret, eumque
respondisse: "Absit, ut ego Patrum meorum tradam
hereditatem." Regem contristatum esse, quod sibi esset
alienum ius relatione iusta negatum: sed muliebri concilio
deceptum morte in agrum uenisse. Sanctus enim Nabute
uites suas uel proprio cruore defendit. Si ille uineam
non tradidit suam, nos trademus ecclesiam Christi? Quid
igitur a me responsum est contumaciter? Dixi enim
conuentus, absit a me, ut tradam Christi hereditatem. Non
tradidit Nabute suam, ego tradam Christi hereditatem?
sed hoc addidi: absit, ut tradam Dyonisii hereditatem,
qui in exilio causa fidei defunctus est, hereditatem
Eustorgii confessoris, hereditatem Myrocletis,
atque omnium fidelium retro episcoporum. Respondi
ego quod sacerdotis est. Quod inperatoris est faciat
inperator. Prius est, ut animam michi quam fidem auferat.
Et infra: §. 6. Tributum Cesaris est, non negatur. Ecclesia
Dei est. Cesari utique non debetur, quia ius
Cesaris esse non potest Dei templum. Quod cum honorificentia
inperatoris dictum nemo potest negare. Quid enim
honorificentius, quam ut inperator ecclesiae filius esse dicatur?
Quod enim dicitur, sine peccato dicitur, cum
gratia dicitur. Inperator enim intra ecclesiam
est. Bonus enim inperator querit auxilium ecclesiae,
non refutat. Et infra: §. 7. Si de me aliquid compelleretur
et posceretur, aut fundus, aut domus, aut
aurum, aut argentum, id quod mei iuris esset, libenter
offerrem: templo Dei nichil possum nec


decerpere, nec tradere illud custodiendum, non
tradendum acceperim. Deinde consulere etiam me inperatoris
saluti, quia nec michi expediret tradere, nec
illi accipere. Accipiat uocem liberi sacerdotis, si
uult sibi esse consultum, recedat a Christi iniuria. Hec
plena humilitatis sunt, et, ut arbitror, plena affectus eius,
quem inperatori debet sacerdos.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

959/960
Gehe zu Spalte: