Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XVIII.]

Item Eiusdem Mauricio et Vitaliano. [lib. XII.
epist. 23.]
Suppliciter gloriae uestrae per filium nostrum Vitalianum,
cum quo et tractaueratis, et uerbo et scripto
mandauimus. Undecimo autem die mensis Iunii Arnulfus
hanc epistolam, quam uobis direximus, transmisit,
et ideo relegentes eam uidete, si in fide Suanenses, quam
reipublicae promiserunt, perstiterunt, obsidesque
dignos, de quibus possitis confidere, ab eis accipite, et
insuper denuo eos sacramentis astringite, reddentes


eis quod loco Pignoris sustulistis sermonibus uestris
eos sanantes. Si autem manifestissime cognoueritis, eos
cum Arnulfo de sua subiectione locutos fuisse, uel certe
obsides ei dedisse, sicut nos Arnulfi epistola, quam
uobis direximus, dubios reddidit, salubri consilio pertractantes,
ne in aliquo anima uestra uel nostra de
sacramentis grauetur, quicquid reipublicae utile iudicaueritis
peragite. Sed ita faciat gloria uestra, ut neque sit aliquid,
unde possimus ab aduersariis reprehendi, neque
utilitas reipublicae (quod Dominus auertat) negligatur.
Preterea, gloriosi filii, estote solliciti, quia, quantum
conperi, hostis multitudinem habet collectam, et Narina
dicitur residere; ut si huc cursum, Deo sibi
irato, mittere uoluerit, uel loca ipsius (quantum uos
Dominus adiuuerit) depredamini, aut certe sculcas,
quos mittes, sollicite requirant, ne dolens factum ad
uos discurrat.
Gratian. In registro etiam legitur, quod B. Gregorius
ciuibus Tusciae, ut contra Longobardus arma pararent, mandauit,
et militantibus stipendia decreuit. Hoc igitur exemplo et
premissis auctoritatibus claret, quod sacerdotes, etsi propria manu
arma arripere non debeant, tamen uel his, quibus huiusmodi offitia
conmissa sunt, persuadere, uel quibuslibet, ut ea arripiant, sua
auctoritate ualeant inperare.
III. Pars. §. 1. Sed obicitur illud Nycolai ad Imperatorem
Karolum:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

957/958
Gehe zu Spalte: