Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. B. Gregorius quosdam hortatur, ut milites congregent, et contra hostes arma uiriliter parent.

Idem Veloci, Magistro. [lib. XII. ep. 21.]
Et pridem gloriae uestrae notificauimus quia
milites illuc erant parati uenire; sed quoniam inimicos
congregatos et huc discurrere epistola uestra significauerat,
hec eos hic causa retinuit. Nunc uero utile est
uisum, ut aliquanti illuc milites transmittantur, quos gloria
tua ammonere et hortari, ut parati sint ad laborem,
studeat, et occasione inuenta cum gloriosis filiis nostris
Marcio et Vitalio loquere, et quecumque uobis
Deo adiutore pro utilitate reipublicae persuaserint facite;
et si huc uel ad Rauennae partes nec dicendum
Arnulfum cognoueritis excurrere, uos a dorso eius ita,
sicut uiros fortes condecet, laborate, quatinus opinio
uestra ex laboris uestri qualitate amplius in republica
Deo auxiliante proficiat. Illud tamen pre omnibus ammonemus,
ut familiam Aloyn, et Adobin, Vigildi,
atque Grussingi, qui cum glorioso magistro militum
Mauricio esse noscuntur, sine aliqua mora uel excusatione
relaxes, quatinus uenientes illuc homines predicti uiri sine
aliquo inpedimento cum eis debeant ambulare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

957/958
Gehe zu Spalte: