C. XVI. Petrus Ananiam et Saphiram increpando morti tradidit.
Item Gregorius in Dialogis. [lib. II. c. 30.]Petrus, qui Tabitam mortuam orando suscitauit,
Ananiam et Saphiram mentientes morti increpando tradidit.
Neque enim orasse in eorum extinctione legitur, sed solummodo
culpam, quam perpetrauerant, increpasse. Constat
ergo, quia aliquando talia ex potestate exhibentur,
aliquando expostulatione, dum et istis increpando
uitam abstulit, et illi reddidit orando.