Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Necessitate instante etiam a quadragesimalibus diebus bellum inire licet.

Item Nycolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 46.]
Si nulla urget necessitas, non solum quadragesimali
tempore, sed etiam omni tempore est a preliis
abstinendum. Si autem ineuitabilis urget inportunitas,
nec quadragesimali tempore pro defensione tam sua quam
patriae, seu legum paternarum, est bellorum proculdubio
preparationi parcendum, ne uidelicet Deum uideatur homo
temptare, si habet quod faciat, et suae ac illorum saluti
consulere non procurat, et sanctae religionis detrimenta non
precauet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

955/956
Gehe zu Spalte: