Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIV. Quedam in ueteri testamento licebant, que modo prohibentur.

Item Iohannes Crisostomus super Mattheum
omelia XVII. [ad c. 5.]
Occidit Finees hominem, et reputatum est illi ad
iusticiam. Abraham uero, non solum homicida, uerum
etiam patricida (quod certe est grauius) effectus Deo magis
placuit. Petrus uero geminum fecit homicidium:
fuit tamen opus spirituale, quod factum est. Non
solum igitur respiciamus ad opera, sed ad tempus, et
ad causam, et ad uoluntatem, personarum quoque
differentiam, et quantacumque alia ipsis operibus
acciderunt, diligentissime requiramus. Non enim
possumus aliter ad ueritatem peruenire.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

955/956