Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Crimina pro Deo punire non est crudelitas sed pietas.

Item Ieronimus ad Riparium. [contra Vigilantium]
Legi syromasten Finees, auctoritatem Helyae,
et zelum Simonis Chananei, Petri seueritatem Ananiam
et Saphiram trucidantem, Pauli constantiam, qui
Helimam magum uiis Domini resistentem eterna seueritate
dampnauit. Non est crudelitas pro Deo crimina
punire, sed pietas. Unde et in lege dicitur: "Si frater
tuus, et amicus tuus, et uxor, que in sinu tuo dormit,
deprauare uoluerit ueritatem, sit manus tua super eos, et
effundes sanguinem ipsorum."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

955/956
Gehe zu Spalte: