C. VI. Proprii gradus amissione mulctentur militaria arma clerici ferentes.
Item ex Concilio Meldensi. [c. 37.]Quicumque ex clero uidentur esse, arma militaria non
sumant, nec armati incedant; sed professionis suae uocabulum
religiosis moribus et religioso habitu prebeant. Quod
si contempserint, tamquam sacrorum canonum contemptores
et ecclesiasticae auctoritatis profanatores proprii gradus
amissione mulctentur, quia non possunt simul Deo et seculo
militare.
II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Sacerdotes propria
manu arma arripere non debent; sed alios ad arripiendum,
ad oppressorum defensionem, atque ad inimicorum Dei oppugnationem
eis licet hortari.
Unde Leo IV. scribit Ludouico Augusto: