C. III. De eodem.
Item Ambrosius.Non pila querunt ferrea, non arma Christi milites.
Coactus repugnare non noui: sed dolor, fletus, orationes,
lacrimae fuerunt mihi arma aduersus milites. Talia enim
munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo, nec possum
resistere; fugere autem, et relinquere ecclesiam non soleo.
Seruum Christi non custodia corporalis, sed Domini prouidentia
sepire consueuit. ]
Gratian. Hinc etiam de his, qui in bello aut in rixa
moriuntur, in Concilio Triburiensi sic statutum est: