Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO VIII.

GRATIANUS.
I. Pars. De episcopis uero uel quibuslibet clericis, quod
nec sua auctoritate, nec auctoritate Romani Pontificis arma
arripere ualeant, facile probatur. Cum enim Petrus, qui primus
apostolorum a Domino fuerat electus, materialem exerceret gladium,
ut magistrum a Iudeorum iniuria defensaret, audiuit:
"Conuerte gladium tuum in uaginam, omnis enim, qui acceperit
gladium, gladio peribit," ac si aperte ei diceretur: hactenus tibi
tuisque predecessoribus inimicos Dei corporali gladio licuit persequi;
deinceps in exemplum patienciae gladium tuum, id est tibi
hactenus concessum, in uaginam conuerte, et spiritualem tantum
gladium, qui est uerbum Dei, in mactatione ueteris uitae
exerce. Omnis enim preter illum, uel auctoritatem eius, qui
legitima potestate utitur, qui, ut Apostolos ait, non sine causa
gladium portat, cui etiam omnis anima subdita esse debet, omnis,
inquam, qui preter huius auctoritatem gladium acceperit
gladio peribit. §. 1. Item Ambrosius: "Arma episcopi lacrimae
sunt et orationes." Item illud Apostoli: "Non uosmetipsos
defendentes, karissimi," quamuis omnibus generaliter dicatur
specialiter tamen prelatis dictum intelligitur.
[PALEA.
Unde Iohannes Papa VIII. Angebergae Inperatrici,
excusans Iohannem episcopum remoueri de milicia, dicit:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

C. I. De eodem.

C. II. De eodem.

C. III. De eodem.

C. IV. Pro clerico, qui in bello aut in rixa moritur oratio uel oblatio non offeratur.

C. V. Gradu amisso in monasterio trudantur clerici uoluntarie arma sumentes.

C. VI. Proprii gradus amissione mulctentur militaria arma clerici ferentes.

C. VII. Pro Sarracenis Papa iubet populum congregari, et eis ad litus maris occurrere.

C. VIII. Ultor sui gregis Papa debet esse ac precipuus adiutor.

C. IX. Celeste regnum a Deo consequitur qui pro Christianorum defensione moritur.

C. X. Contra Longobardos precibus Adriani Papae Karolus bellum suscepit.

C. XI. Iudeos non debemus persequi, sed Sarracenos.

C. XII. Qui crimina, que potest emendare, non corrigit, ipse conmittit.

C. XIII. Crimina pro Deo punire non est crudelitas sed pietas.

C. XIV. Quedam in ueteri testamento licebant, que modo prohibentur.

C. XV. Necessitate instante etiam a quadragesimalibus diebus bellum inire licet.

C. XVI. Petrus Ananiam et Saphiram increpando morti tradidit.

C. XVII. B. Gregorius quosdam hortatur, ut milites congregent, et contra hostes arma uiriliter parent.

[C. XVIII.]

C. XIX. Episcopi non debent militaribus occupari negociis.

C. XX. In morte cuiuslibet hominis episcopi se miscere formident.

C. XXI. Ecclesiae inperatoribus non sint obnoxiae.

C. XXII. De suis exterioribus ecclesiae soluunt tributum.

[C. XXIII.]

C. XXIV. De agro ecclesiastico presbiter non cogatur censum persoluere.

C. XXV. Item ex Concilio Wormaciensi, c. 50.

C. XXVI. Absque auctoritate Romani Pontificis ad comitatum episcopi proficisci non audeant.

C. XXVII. Absque metropolitani consilio uel prouincialium episcoporum ad inperatorem episcopi non pergant.

C. XXVIII. Qui a religiosis inperatoribus uocati episcopi non fuerint ad comitatum non accedant.

C. XXIX. Sacerdotes ibi consentiant fieri iudices, ubi iureiurando indulgentia promittitur.

C. XXX. Non debent agitare iudicium sanguinis qui sacramenta Domini tractant.

C. XXXI. Membra detruncans, domos incendens absque iudiciali auctoritate, excommunicetur.

[C. XXXII.]

C. XXXIII. Homicida est, qui, publicam functionem non habens, aliquem occidit aut debilitat.

C. XXXIV. Si plures contra unum rixentur, qua pena quisque eorum feriatur.

Spalten:

953/954 - 965/966
Gehe zu Spalte: