Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Res ecclesiasticae ab hereticis iniuste possidentur.

Idem. [epist. L. ad Bonifacium]
Quod autem nobis obiciunt, quod res eorum concupiscamus
et auferamus, utinam catholici fiant, et non solum
que dicunt sua, sed etiam nostra nobiscum in pace et
karitate possideant. Usque adeo autem calumpniandi cupiditate
cecantur, ut non adtendant, quam sint inter se contraria
que loquuntur. Ipsi certe dicunt, et inuidiosissime
sibi conqueri uidentur, quod eos in nostra communione
uiolento legum inperio coartamus. Hoc itaque nullo
modo faceremus, si res eorum possidere uellemus. Quis
auarus querit conpossessorem? Quis dominandi cupiditate
inflammatus, uel fastu dominationis elatus, desiderat habere
consortem? Ipsos certe attendant quondam suos,
modo etiam nostros socios et fraterna nobis dilectione
coniunctos, quemadmodum sua teneant non solum, que
habebant, sed etiam nostra, que non habebant, que
tamen, si pauperum conpares sumus, et nostra sunt, et
illorum. Si autem priuatim que nobis sufficiant possidemus,
non sunt illa nostra, sed pauperum, quorum procurationem
quodammodo gerimus, non proprietatem nobis
usurpatione dampnabili uendicamus. Quicquid igitur
nomine ecclesiarum partis Donati possidebant, Christiani
inperatores legibus religiosis cum ipsis ecclesiis ad
catholicam transferre iusserunt. Cum ergo nobiscum
sunt plebes ecclesiarum earundem, nobiscum pauperes,


qui de eisdem possessiunculis alebantur, ipsi pocius foris
positi desinant concupiscere aliena, sed intrent unitatis
societatem, ut pariter gubernemus non illa tantum, que
dicunt sua, uerum etiam que dicunt et nostra. Scriptum
est enim: "Omnia uestra, uos autem Christi, Christus
autem Dei."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

951/952
Gehe zu Spalte: