C. II. Catholici non ideo aliena possident, quia ab hereticis ablata tenent.
Idem contra Petilianum. [lib. II. c. 43.]Si de rebus uel locis ecclesiasticis, que, non tenetis,
querimini, possunt et Iudei se iustos dicere, et iniquitatem
nobis obicere, quia locum, in quo inpii regnauerunt,
modo Christiani possident. Quid ergo indignum, si ea, que
tenebant heretici, secundum parem Domini uoluntatem catholici
tenent? Ad omnes iniquos et inpios illa uox
Domini ualet: "Auferetur a uobis regnum Dei, et dabitur
genti facienti iusticiam." An frustra scriptum est: Labores
inpiorum pii edent? Quapropter magis mirari
debetis, quod adhuc tenetis aliquid, quam quod aliquid
amisistis. Item: [c. 59.] §. 1. Si qua iam concisi possidere
cepistis, quia uobis ablata nobis Dominus dedit,
non ideo concupiscimus aliena, quia illius inperio, cuius sunt
omnia, facta sunt nostra, et iuste sunt nostra. Vos enim
utebamini ad precisionem, nos ad unitatem. Alioquin et
primo populo Dei possent illi obicere alienae rei concupiscentiam,
qui diuina potestate ab eorum facie, qui ea
terra male utebantur, expulsi sunt, et ipsi Iudei, a quibus
ablatum est regnum secundum uerba Domini, et datum
est genti facienti iusticiam, possunt obicere alienae rei concupiscentiam,
quia ecclesia Christi possidet ubi persecutores
Christi regnabant.