Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Res terrenae non nisi diuino uel humano iure tenentur.

Quicumque uos ex occasione huius legis inperialis, non
corrigendi dilectione, sed odio inimicandi persequitur, displicet
nobis. Et quamuis res queque terrena non recte a
quoquam possideri possit, nisi uel iure diuino, quo cuncta
iustorum sunt, uel iure humano, quod in potestate est regum
terrae, (ideoque falso res appellatis uestras, quas nec iuste
possidetis, et secundum leges terrenorum regum amittere
iussi estis, frustraque dicitis, nos eis congregandis laboramus,
cum scriptum legatis: "Labores inpiorum iusti
edunt)," sed tamen, quisquis ex occasione legis huius,
quam reges terrae Christo seruientes ad emendandam inpietatem
uestram promulgauerunt, res proprias uestras
cupide appetit, displicet nobis. Quisquis denique ipsas res
pauperum, uel basilicas congregationum, quas sub nomine
ecclesiae tenebatis (que omnino non debentur nisi ei ecclesiae,
que uera est Christi ecclesia) non per iusticiam, sed
per auariciam tenet, displicet nobis. Quisquis pro aliquo
flagicio uel facinore deiectum a uobis ita suscipit, sicut
suscipiuntur qui (excepto errore, quo a nobis separamini)
sine crimine apud uos uixerunt, displicet nobis. Sed nec
facile ista monstratis, nonnullos tolleramus, quos corrigere
uel punire non possumus, neque propter paleam relinquimus
aream Domini, neque propter pisces malos
rumpimus retia Domini, neque propter hedos in fine
segregandos deserimus gregem Domini, neque propter
uasa facta in contumeliam migramus de domo Domini.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

949/950
Gehe zu Spalte: