C. IV. Onere pensionis rusticus ad Dominum conuerti cogatur.
Item Gregorius Maximiano Episcopo.Iam uero, si rusticus tantae perfidiae et obstinationis
fuerit inuentus, ut ad Dominum minime uenire consentiat,
tanto pensionis onere grauandus est, ut ipsa exactionis suae
pena conpellatur ad rectitudinem festinare.
Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod mali sunt cogendi
ad bonum. §. 1. Sed obicitur, quod nemo est cogendus ad id,
ad quod inutiliter cogitur. Ad bonum autem quisque cogitur
inutiliter, cum Deus aspernetur coacta seruicia. Unde Apostolus,
cum ad elemosinas Chorinthios hortaretur, ait: "Unusquisque
det, prout destinauit in corde suo, non ex tristicia, aut ex
necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus." Unde datur
intelligi, quod qui inuitus dat propter presentem pudorem, et rem
et meritum perdit. Item, cum redderet causam, quare abstineret
a sumptibus, ait: "Si ex necessitate euangelizauero, non
erit michi gloria." §. 2. Item: "Si inuitus euangelizauero, dispensatio
michi credita est. Si autem uolens hoc ago, mercedem
habeo apud Deum." Item, cum Galathis scriberet, legalia non
esse tenenda, ait: "Si Spiritu ducimini, non estis sub lege." Ex
quo apparet eum, qui sub lege est, id est qui timore penae, non
amore iusticiae seruit, non duci Spiritu sancto. Si autem Spiritu
non ducitur, Deo placere minime ualet. §. 3. Item: "Non
accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis
spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater."
Ex quibus uerbis datur intelligi, quod, etsi in ueteri testamento
timore penae homines cogebantur ad bonum, tamen in nouo
testamento sola libertate et dilectione iusticiae sunt inuitandi ad
fidem. Unde illi dicuntur serui et filii ancillae, pertinentes ad
Ismahel: isti dicuntur liberi et filii liberae, pertinentes ad Ysaac.
§. 4. Item Iohannes in epistola sua: "Timor non est in karitate,
sed perfecta karitas foras mittit timorem." Qui autem cogitur,
illo timore ducitur, qui non est in karitate; qui manus conprimit,
non animum mutat, quo pena timetur, non bonum diligitur. Porro
sine dilectione boni nullus Deo placere, uel in numero bonorum
connumerari poterit. Unde, cum Propheta diceret: "Animalia
tua habitabunt in ea," hereditate, ostendens, quomodo ad ipsam
habitationem perueniant, subdit: "In dulcedine tua, quam tu
preparasti pauperi," dulcedinem uocans suauitatem boni
operis, qua bonum fit non timore penae, sed delectatione iusticiae.
Cum ergo sine hac dulcedine animalia in hereditate non habitent,
patet, quod nemo, nisi inutiliter, ad bonum cogitur solo timore.
Quicumque etenim ad bonum cogitur, solo timore, non amore
ducitur: non sunt ergo mali cogendi ad bonum. §. 5. His ita
respondetur: Si bonum, ad quod mali coguntur, semper inuiti
tollerarent, et numquam uoluntarii seruirent, inutiliter ad illud
cogerentur. Sed quia humanae naturae est et ea, que in dissuetudinem
ducuntur, abhorrere, et consueta magis diligere,
flagellis tribulationum cohibendi sunt mali a malo, et prouocandi
ad bonum, ut, dum timore penae malum in dissuetudinem ducitur,
abhorreatur, bonum uero ex consuetudine dulcescat. Unde Augustinus
in Psalmo 127.: "Cum per timorem gehennae continet se
homo a peccato, fit consuetudo iusticiae, et incipit quod durum
erat amari, et incipit excludi timor a karitate, et succedit timor
castus, de quo hic dicitur, quo timemus, ne tardet, ne discedat,
ne eo careamus. Ille utilis, sed non permanet in eternum
ut iste."