Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Non est considerandum, quod quisque cogitur, sed quo cogitur.

Idem in epistola [XLVIII.] ad Vincentium.
Vides, ut oppinor, non esse considerandum, quod quisque
cogitur, sed quale sit illud, quo cogitur, utrum bonum,
an malum: non quod quisque bonus possit esse inuitus,
sed timendo quod non uult pati uel relinquit inpedientem
animositatem, uel ignoratam conpellitur cognoscere ueritatem,
ut timens uel respuat falsum, de quo contendebat,
uel querat uerum quod nesciebat, et uolens iam teneat quod
nolebat. Item: §. 1. Mea primitus sentencia erat, neminem
ad unitatem Christi cogendum esse, uerbo
esse agendum, disputatione pugnandum, ratione uincendum,
ne fictos catholicos haberem quos apertos hereticos
noueram. Sed hec oppinio mea non contradicentium uerbis
tantum, sed demonstrantium superabatur exemplis. Nam
primo opponebatur michi ciuitas mea, que, cum tota esset
in partes Donati, ad unitatem catholicam legum inperialium
timore conuersa est, quam nunc uidemus ita huius
uestrae animositatis perniciem detestari, ut in ea numquam
fuisse credatur. Ita aliae multae, que michi nominatim


conmemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem, etiam
in hac causa recte intelligi posse quod scriptum est: "Da
sapienti occasionem, et sapientior erit."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

947/948
Gehe zu Spalte: