Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Ecclesia malos debet cogere ad bonum, sicut Christus Paulum coegit.

Scismatici dicunt: cui Christus uim intulit, quem coegit?
Ecce habent apostolum Paulum. Agnoscant in eo prius
cogentem Christum, postea docentem: prius ferientem,
postea consolantem. Mirum est autem, quomodo ille, qui
pena corporis ad euangelium coactus intrauit, plus omnibus
illis laborauit, qui solo uerbo uocati sunt, in euangelio, et
quem maior timor conpulit ad karitatem, eius perfecta
karitas foras mittit timorem. Cur ergo non cogeret
ecclesia perditos filios, ut redirent, si perditi filii coegerunt
alios, ut perirent? Quamuis et illos, quos non coegerunt,
sed tantummodo seduxerunt, si per terribiles et
salubres leges in eius gremio reuocentur, blandius pia
mater amplectitur, et de illis multo amplius, quam de his,
quos numquam perdiderat, gratulatur. §. 1. An non pertinet
ad diligentiam pastoralem etiam illas oues, que non


uiolenter ereptae, sed blande leniterque seductae a grege
aberrauerant, et ab alienis possideri ceperant, inuentas
ad ouile dominicum, si resistere uoluerint, flagellorum terroribus
uel etiam doloribus reuocare? Item: §. 2. A Christo
coactum Paulum ostendimus. Imitatur itaque ecclesia in
istis cogendis Dominum suum, que prius, ut neminem
cogeret, expectauit, ut de fide regum atque gentium predicatio
prophetica conpleretur. §. 3. Etiam hinc non
absurde intelligitur apostolica illa sentencia, ubi B. Paulus
dixit: "Parati ulcisci omnem inobedientiam, cum conpleta
fuerit prior uestra obedientia." §. 4. Unde et ipse
Dominus ad magnam cenam suam prius conuiuas adduci
iubet, postea cogi. Nam, cum ei serui respondissent:
"Domine, factum est quod iussisti, et adhuc locus est,
exite," inquit, "in uias et sepes, et quoscumque inueneritis
cogite intrare." In illis ergo, qui primo leniter adducti
sunt, conpleta est prior obediencia; in istis autem, qui
coguntur, inobedientia cohercetur. Item: §. 5. Si per
potestatem, quam per religionem ac fidem regum, tempore
quo debuit, diuino munere accepit ecclesia, hii, qui
inueniuntur in uiis et sepibus, id est in heresibus et scismatibus,
coguntur intrare, non quia coguntur, reprehendant,
sed quo coguntur, attendant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

947/948
Gehe zu Spalte: