QUESTIO VI.
GRATIANUS.Quod autem queritur, an mali sint cogendi ad bonum? facile
apparet. Antiquus namque populus metu penarum ad legis
obseruationem cogebatur. In euangelio quoque Dominus ait
discipulis suis: "Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam
autem occidere non possunt, sed pocius eum timete," id est
ei in timore seruite, "qui potest animam et corpus perdere in
gehennam." Paulus quoque, cum ecclesiam Dei persequeretur,
in itinere cecatus ad Deum conuerti coactus est. Unde se abortiuo
similem testatus est, dicens: "Nouissime autem omnium
tamquam abortiuo uisus est et michi."
Hinc Augustinus scribit [epist. L.] ad Bonifatium: