Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIX. Aliquando puniuntur peccata per populos diuino iussu excitatos.

Remittuntur peccata per Dei uerbum, cuius Leuites interpres
et quidam executor est. Remittuntur per
offitium sacerdotis sacrumque ministerium. Puniuntur
quoque peccata per homines, sicut per iudices, qui
potestate ad tempus utuntur. §. 1. Puniuntur peccata
etiam per populos, sicut legimus, quia sepe ab alienigenis,
Dei iussu excitatis propter diuinae maiestatis offensam,
subactus est populus Iudeorum.
Gratian. Hinc notandum est, quod aliquando punit Deus
peccata per nescientes, aliquando per scientes. Per nescientes
peccata punit, sicut per Sennacherib, et per Nabuchodonosor,
et per Antiochum, et per principes Romanorum, et per
nonnullos reges gentilium populum Israeliticum delinquentem
afflixit aliquando, aliquando captiuauit. §. 1. Unde ipse


Dominus ait per Prophetam: "Virga furoris mei Assur: ipse
autem non cognouit." Assur erat uirga furoris Domini, quia per
eum innumeras gentes diuina iusticia flagellare disposuit. Ipse
uero non cognouit, quia in superbiam elatus uictoriam, quam
assecutus fuerat, non diuinae potenciae, sed suis uiribus attribuit.
Unde contra eius superbiam Dominus loquitur, dicens:
"Numquid serra gloriabitur contra eum, qui secat in ea? aut
numquid exaltabitur securis contra eum, qui cedit in ea?" Quibus
similitudinibus satis perspicue ostenditur, quod sicut serra et
securis nec secare, nec cedere ligna possunt, nisi ab alio regantur,
ac ideo contra regentem se superbire non debent: sic illi, per
quos Deus punit, absque nutu diuinae dispositionis nichil agere
ualent, ac ideo contra se regentem superbire non licet eis. §. 2.
Tales in eo, quod puniunt, Deo seruire dicuntur; in eo autem,
quod ignorantes se esse ministros irae Dei inpia uanitate superbiunt,
mercedem seruitutis suae a Deo non nisi temporalem
inueniunt, penam uero superbiae suae non effugiunt. Unde, cum
diceret ad Prophetam de Nabuchodonosor Dominus: "Quid
dabo ei pro labore, quo seruiuit michi apud Tirum?" statim subiunxit:
"Da," hoc est datam sibi pronuncia, "Egyptum et
Ethiopiam." Cum autem in corde suo superbiens postea diceret:
"Nonne hec est Babylon, quam ego condidi in robore regni
mei? etc." statim inmutauit Deus rationabilem mentem eius, et
induit eum bestialitate ferina, ut ab hominibus fugiens cum bestiis
uiueret. §. 3. Per Antiochum quoque, cum ydolatriam
Iudaicae plebis Dominus puniret, et pacem, quam ex lege Dei
abiecta, et ex sacris nationum assumptis querebant, illis
in perniciem uerteret, quia Dei dispositionem ignorans suae
facultati deuastationem illius plebis attribuit, inprecatur in eum
Propheta, dicens: "Effunde iram tuam in gentes, que te non
nouerunt, et in regna, que nomen tuum non inuocauerunt, ne
forte dicant in gentibus: ubi est Deus eorum?" §. 4. Similiter,
cum per Romanos peccatum mortis Christi Deus punire decreuisset,
urbis excidium et Iudaicae plebis miseram captiuitatem
suis uiribus asscribere ceperunt, unde contra eos Propheta inprecatur,
dicens: "Leua manus tuas in superbias eorum, qui te
oderunt," et qui multa maligne operati monumenta suae uictoriae
posuerunt in medio atrio tuo. §. 5. Per scientes peccata puniuntur,
sicut per filios Israel uoluit peccata punire Amorrheorum,
et Chananeorum et aliarum gentium, quarum terram
Israelitis possidendam dedit, quibus etiam precepit, ut nemini
eorum parcerent, sed omnes morti traderent. Quod propter
peccata eorum illis contigisse ex uerbis Domini apparet, qui,
cum diceret ad Abraham: "Semini tuo dabo terram hanc,"
ueluti quereret, quare non modo das eam michi? audiuit: "Nondum
enim sunt peccata Amorrheorum consummata." Que tunc
intelliguntur fuisse consummata, cum populus ille, de Egyptiaca
seruitute liberatus, terram eorum, sicut Abrahae promissum
fuerat, in hereditatem accepit. §. 6. Cum ergo sic diuino iussu
ad puniendum peccata populi excitantur, sicut populus ille Iudaicus
est excitatus ad occupandam terram promissionis, et ad delendas
gentes peccatrices, sine culpa noxius sanguis effunditur,
et que ab eis male possidentur in ius et dominium rite transeunt
bonorum. §. 7. Cum uero occulto instinctu aliqui mouentur ad
persequendum malos, sicut Sennacherib, et ceteri, qui populum
delinquentem persecuti sunt, licet occulto instinctu operante
illorum meritis incitentur ad persequendum, tamen, quia praua
intentione non peccata delinquentium punire, sed illorum bona
rapere uel suae dicioni subicere querunt, non sunt inmunes a


crimine. De quibus etiam notandum est, quod aliquando excitantur
ad puniendum peccata bonorum, ut tandem per bonos
correctos ipsi quoque puniantur, sicut in libro Iudicum legitur
de Iabin, rege Chananeorum, et de Madianitis, quod propter
ydolatriam populi suscitauit eos Deus, ut Israelem
affligerent, et terram eorum occuparent. Cum autem populus
Dei sub manibus eorum diutius afflictus peccatum suum recognosceret,
et per penitenciam Deum sibi placaret, ex Dei precepto
et Barach, comitatus Delboram prophetissam, uxorem
Lapidoth, Iabin, regem Chananeorum, et Sysaram ducem
exercitus sui, contriuit, et Gedeon et Zebee et Salmana, reges
Madianitarum, et Oreb et Zeb, duces eorum, morti tradidit.
§. 8. Apparet ergo, quod aliquando per legitimam potestatem
gerentes, aliquando per populos diuino iussu excitatos, mali pro
peccatis suis non solum flagellantur, sed etiam rite perduntur.
Nec est contrarium illud Augustini, quod ad Marcellinum pro
circumcellionibus supplicans rogabat, ut uerberibus eos coherceret,
non morte perderet. Quamuis enim supplicando spatium
uitae eis reseruari poposcit, non tamen legum seueritatem,
qua tales morte plectuntur, non obseruandam docuit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

945/946
Gehe zu Spalte: