Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLV. Iniquitas prauorum, quamuis bonis proficiat, tamen punienda est.

Item Pelagius Papa. [Iohanni Patricio]
Relegentes litteras excellentiae uestrae, de iniuria quidem,
quam uobis iniquorum hominum presumptio ingessit,
ualde doluimus. Sed quia scimus, occulto Dei iudicio
animam uestram, etsi per aliorum iniquitatem ac superbiam,
a contaminatione scismatis custoditam, egimus omnipotenti
Deo gratias, qui etiam de malis hominum actibus
bona operari consueuit. Nec enim sine illius prouidentia
factum esse credendum est, ut insensati et peruersissimi
homines ad hoc usque prosilirent, ut, suam diuisionem
catholicam esse credentes ecclesiam, a pollutione sua uos
prohiberent. Sic enim per misericordiam Dei etiam factum
est nescientibus illis, ut a scismaticorum communione
eruti, catholicae, quam diligitis, seruari uos contigisset
ecclesiae. Quamuis igitur uestra per illorum scelus facta sit
utilitas, nolite tamen inpunitam presumptionem iniquorum
hominum grassari permittere. Si enim hoc, quod in uestram
gloriam presumpserunt non fuerit uindicta conpressum,
quod in minoribus ualeant puniri, ultra non debet
ambigi. Exercete igitur in talibus debitam auctoritatem,
et, ne eis amplius talia conmittendi spes crescat, uestris
cohercionibus reprimatur. Ad hoc siquidem Dei
nutu etiam contra uos talia presumpserunt, ut talia uobis
corrigentibus ab eorum scelere alios possetis, Deo
propitiante, munire. Quales sunt autem qui ecclesiam
fugiunt, Eufrasii uos scelera (que Deus occulta amplius
esse noluit) euidenter informant, qui in homicidio quidem
nec hominis necessitudinem, nec karitatem fratris nec sacerdotii
reuerentiam cogitauit. Incestuoso autem in adulterio
etiam ipsi uindictae abstulit modum, quia, si
adulterium punias, non remanet in quo uindicetur incestus.
Si incestuoso ingeras penam, inultum crimen adulterii remanebit.
Ecce, de quo collegio sunt qui, quantum ad superbiam
suam, iniuriam uobis inferre moliti sunt, et, quantum
ad prouidentiam Dei, inpollutos uos ecclesiae seruauerunt.
Auferte tales ab ista prouincia, utimini oblata uobis a Deo
obprimendi perfidos occasione. Quod tunc plenius fieri
poterit, si auctores scelerum ad clementissimum principem
dirigantur, et maxime ecclesiae Aquilegensis inuasor, qui et
in scismate, et in eo maledictus, nec honorem episcopi
poterit retinere, nec meritum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

943/944
Gehe zu Spalte: