C. XLIV. Ab ecclesiae unitate diuisi a secularibus potestatibus coherceantur.
Idem.Quali nos de gloriae uestrae studiis iudicio gratulemur,
non solum uestram, sed multorum ac pene omnium credimus
habere noticiam, et idcirco nunc de his, que uobis presentibus
ibi fieri stupemus, fiducialiter apud gloriam uestram
duximus conquerendum. Tercius siquidem atque Maximilianus,
nomina tantum episcoporum habentes, et ecclesiasticam
ibi unitatem perturbare dicuntur, et omnes ecclesiasticas
res suis usibus applicare, in tantum, ut contra unum
eorum, id est Maximilianum, usque ad nos per tam longum
iter necessitate conpellente quidam infatigabiliter uenientes
preces offerrent. Ob quam causam Petrum presbiterum
sedis nostrae, sed et Proiectum notarium ad eadem loca
duximus destinandos, ut ea, que canonicis statutis a predictis
pseudoepiscopis conpererint conmissa, uel digna
ibi debeant ulcione conpescere, uel eosdem ad nos usque
perducere. Et ideo salutantes paterno affectu gloriam
uestram petimus, ut prefatis, qui a nostra sede directi
sunt, in omnibus prebeatis auxilium, nec putetis alicuius
esse peccati, si huiusmodi homines conprimuntur. Hoc
enim et diuinae et humanae leges statuerunt, ut ab
ecclesiae unitate diuisi, et eius pacem iniquissime perturbantes,
a secularibus etiam potestatibus conprimantur.
Nec quicquam maius est, unde Deo sacrificium possitis
offerre, quam si id ordinetis, ut hii, qui in suam et in
aliorum perniciem debachantur, conpetenti debeant uigore
conpesci.