Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLII. Non qui ad bonum, sed qui ad malum cogit persequitur.

Item Pelagius Papa.
Non uos hominum uaniloquia retardent dicentium,


quia persecutionem ecclesia faciat, dum uel ea, que conmittuntur,
reprimit, uel animarum salutem requirit. Errant
huiusmodi rumoris fabulatores. Non persequitur, nisi
qui ad malum cogit. Qui uero malum uel factum iam punit,
uel prohibet ne fiat, non persequitur iste, sed diligit. Nam
si, ut illi putant, nemo nec reprehendendus a malo,
nec retrahendus ad bonum est, humanas ac diuinas
leges necesse est euacuari, que et malis penam, et bonis
premia iusticia suadente constituunt. Malum autem
scisma esse, et per exteras etiam potestates huiusmodi
obprimi homines debere, et canonicae scripturae auctoritas,
et paternarum nos regularum ueritas docet. Quisquis
ergo ab apostolicis diuisus est sedibus, in scismate
eum dubium non est esse, et contra uniuersalem ecclesiam
altare conatur erigere. §. 1. Sed quid de talibus insertus
Calcedonensi sinodo canon statuat, gloria uestra consideret,
ubi post alia sic dicit: "Qui a communione semet
ipsum suspendit, et collectam fecit, et altare
constituit, et noluit uocanti episcopo consentire, et
noluit eidem acquiescere, neque obedire et prius
et secundo uocanti, hunc omnino dampnari, nec umquam
uel orationem mereri, nec recipere eum posse
honorem. Si enim permanserit turbas faciens et seditiones
ecclesiae, per extraneam potestatem tamquam seditiosum
conprimi." §. 2. Et B. Augustinus de talibus dicit:
"Multa etiam cum inuitis benigna quadam asperitate plectendis
agenda sunt, quorum pocius utilitati consulendum
est quam uoluntati. Nam in corripiendo filio, quamuis
aspere, numquam paternus amor amittitur; fit tamen quod
nollet ut doleat qui etiam inuitus uidetur dolore sanandus."
Ecce uidetis, quemadmodum tanti testimonio patris
non persequatur talia cohercendo, sed diligat emendando
tales semper ecclesia. Facite ergo etiam uos quod
scientes intentionem Christianitatis uestrae frequenter hortamur,
et date operam, ut talia ultra fieri non liceat, sed
etiam (quod uobis facillimum esse non dubito) hii, qui
presumpserunt talia, ad piissimum principem sub digna
custodia dirigantur. §. 3. Recolere enim debet celsitudo
uestra, quid per uos Deus fecerit tempore illo, quo et,
Istrias et Venetias tyranno Totila possidente, Francis
etiam cuncta uastantibus, non ante tamen Mediolanensem
episcopum fieri permisistis, nisi ad clementissimum principem
exinde retulissetis, et quid fieri debuisset eius iterum scriptis
recognouissetis, et inter ubique feruentes hostes, Rauennam
tamen et is, qui ordinabatur, et is, qui ordinaturus erat,
prouidentia culminis uestri deducti sunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

941/942
Gehe zu Spalte: