Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLI. Non peccat qui ex offitio nocentem interficit.

Item Augustinus de libero arbitrio, libro I. [c. 4.]
Si homicidium est hominem occidere, potest occidere
aliquando sine peccato. Nam et miles hostem, et iudex
uel minister eius nocentem, et cui forte inuito atque inprudenti
telum manu fugit, non michi uidentur peccare,
cum hominem occidunt. Sed nec etiam homicidae
isti appellari solent. Idem in questionibus Leuitici: [quest. 68.
ad cap. 19.] §. 1. Cum homo iuste occiditur, lex eum
occidit, non tu.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

941/942
Gehe zu Spalte: