C. XXXIX. Enormia flagicia per seculi iudices corripiantur.
Item Aimo super epistolam ad Romanos. [c. 13.]Sunt quedam enormia flagicia, que pocius per mundi
iudices, quam per antistites et rectores ecclesiarum uindicantur,
sicut est cum quis interficit Pontificem apostolicum,
episcopum, presbiterum, siue diaconum. Huiusmodi
reos reges et principes mundi dampnant. Ergo non
sine causa gladium portat qui talia scelera diiudicat. Sunt
enim maxime constituti propter homicidas, raptores,
ut et illos dampnent, et alios suo timore conpescant.