C. XXXIV. Iniuria sacramentorum Christi a regibus est uindicanda.
Idem. [in eodem lib., c. 92.]Si propterea persecutor non fuit Nabuchodonosor,
quia scelus in sanctum Danielem conmissum uindicauit
iustissime: quomodo uindicandum est a regibus, quod Christi
sacramenta exsufflantur, si Prophetae membra, quia in
periculum missa sunt, sic uindicari meruerunt?