Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIII. Tribulationum flagellis aliquando perfidia castigatur.

Item Augustinus contra Petilianum. [lib. II. c. 83.]
Ad fidem nullus est cogendus ut dicitis, sed per
seueritatem, immo et per misericordiam Dei tribulationum
flagellis solet perfidia castigari. Numquid, quia mores
optimi libertate uoluntatis eliguntur, ideo mores pessimi
non legis integritate puniuntur? Sed tamen male uiuendi
ultrix disciplina prepostera est, nisi cura precedens
bene uiuendi doctrinam pretendat. Sic igitur que
aduersus uos leges constitutae sunt, non eis benefacere
cogimini, sed malefacere prohibemini. Nam benefacere
nemo potest, nisi elegerit, nisi amauerit, quod est in libera
uoluntate. §. 1. Cum aliquid aduersus uos leges
constituunt, admoneri uos credite, ut cogitetis, quare ista


patiamini. Si propter iusticiam, reuera illi persecutores
uestri sunt, uos autem beati, qui persecutionem passi
propter iusticiam possidebitis regnum celorum. Si autem
propter iniquitatem scismatis uestri, illi quidem correctores
uestri sunt; uos autem, sicut ceteri diuersorum
scelerum rei, qui penas legibus pendunt, profecto infelices
et in hoc, et in futuro seculo.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

939/940
Gehe zu Spalte: